- APEX
- APEXpeculiariter dicebatur apud Romanos, pileus Flaminis (qui Flammeum alias vocabatur) per synecdochen, quod in conum desinebat. Hinc Festus. Apex, inquit, Sacerdotum insigne, diclus ab eo, quod comprchendere antiqui vinculô apere dicebant, unde aptus is qui convenienter alicui iunctus est. Filum autem laneum, quô totus Apex velabatur, quoque eum regerebant, ne gravis esser summis aestatis caloribus, Apieulum vocabant. Vide Ioh. Rosin. Antiquit. Roman. l. 3. c. 15. Alias vox non pilei solum Flaminici, sed et alterius cuiusliber rei summitatem, notat. Hinc Apices literarum, αὶ κεραῖαι, τἀ ἄκρα τῶν γραμμάτων: Apex montis, ἡ κορνφὴ. Sic in galea et pileo, τὸ παράσηνον etiam Apex dicebatur et Conum, Virg. l. 12. Aen. v. 492.---- Apicem tamen incita summumHasta tulit.Ut autem Apices diversae formae in galeis veter. ita in capite avium diversi generis Apices natura posuit, quos sic explieat Plinius l. 11. c. 37. In capite paucis animalium, nec nisi volucribus apices, diversi quidem generis: Phoenici plumarumseie e medio eo exeunte alis: pavonibus crinitis arbusculis, stymphalides, cirro: Phasianae, corniculis: praeterea parvae, quae ab illo galerita appellata quondam: postea gallicôvocabulô etiam legioni nomen dederat alaudae. E quibus phoenicis apicem Incertus Auctor coronam radiatam vocat:Aequatur toto capiti radiata coronaPhoebei referens verticis alta decus, etc.Vide Salmas. ad Solin. p. 546. et 547. De Apicibus vero galearum infra in vocibus, Conum et Crista: adde dicenda, in Apices.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.